Book 1
3.5
Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed quid efficiam, cum illam incestam probauero? nempe ut de saxo deicienda uideatur: iam uisa est. Non imitabor istius inpudentiam, ut repetendo iudicium quod factum est inprobasse uidear. quod exigebatur probaui; quod iudicastis exequor. Cornelii Hispani. Deos deasque inuoco, quos priore iudicio non frustra inuocaui, ut incesta quam tardissime pereat. “Inuocaui,” inquit, “numina.” Quid inuocas, mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte quantum sacerdos peccauerit, quae nec absolui potuit nec mori. Aut tu sacerdotium uiolasti, aut nos sacerdotem. Erras si satis ad sacerdotium putas perire non posse. Romani Hisponis.
3.6
Ab Tarpeio ad Vestam, cuius uittam carnifex rupit; a templo ad saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et uota discursus est. inter superos inferosque iactata in nouam poenam reuixisti. Pompei SILONIS narratio. Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam, ut ultionem deorum immortalium morer uerbis. Incesta saxo deiciatur. lege damnata est: habetis iudicium. deiecta est: habetis exemplum. Vibii Galli narratio. Breuis expositio rerum est: aduersariam incesti postulaui, accusaui, damnaui, carnifici tradidi: permittitis iam abire accusatori? recedamus ad absolutionem tuam. ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? Sero innocentiam damnata concupisti, uitam deiecta.