Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 1

1.19 MARVLLVS nouo colore egit: cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque. nouit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. adleuaui, cum. ignorarem quis esset: uultis repellam, quod pater est? CESTIVS hoc colore: haec mecum cogitaui: pater meus est; egentem uidet frater: non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non uult praeripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam . meas esse partes. Hoc peccaui quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: non expectaui donec patruus ad me ueniret, et nunc expectabo. Venit ad me pater: quid habui . facere? perducere illum ad patrem? non feci: merito irascitur. potuit enim si aluisset leuare
1.20 quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare. BUTEONIS colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset producere; et cum descripsisset pallorem eius ac maciem adiecit: apparet illum ab inimicis ali. Hunc colorem cum improbaret Lateo hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum. HISPANVS hunc colorem uenustius; nam et miserationi eius qui non benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui famelico seni porrigo. Non credis, qui scis quomodo te aluerim?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme