Book 1
1.15
Latro illud uehementer pressit: non feci ratione, adfectu uictus sum. cum uidissem patrem egentem mens non constitit mihi; quid uetueris nescio. Hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; esse tamen potentius quam ullam quaestionem. FVSCVS ARELLIVS pater hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem: putaui te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem: eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris. CESTIVS audacius; non fuit contentus dicere: “putaui uelle te” adiecit: “uoluisti et hodieque uis.” et sua figura dixit omnia propter quae uelle deberet. “quare ergo abdicas?
1.16
puto, indignaris praereptum tibi officium.” LATRO colorem simplicem pro adulescente: habere non quo excuset sed quo glorietur. Non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit, non animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae mentis fuissem, expectassem dum rogarer? FVSCVS illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis: mouit, inquit, me natura, mouit pietas, mouit humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo uarietas. stare ante oculos Fortuna uidebatur et dicere talia: hi sunt qui suos non alunt.