Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 1

pr.3 nec ad complectenda tantum quae uellem uelox mihi erat memoria, sed etiam ad continenda quae acceperat solebat bonae fidei esse. nunc iam et aetate quassata et longa desidia, quae iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est, ut etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere: diu ab illa nihil repetiui. Nunc quia iubetis, quid possit experiar et illam omni cura scrutabor. Ex parte enim bene spero; nam quaecumque apud illam aut puer aut iuuenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert: at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tanquam noua audiam.
pr.4 Ita ex memoria quantum uobis satis sit superest: neque enim de his me interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad uos usque non peruenerunt. Fiat quod uultis: mittatur senex in scolas. Illud necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi in contrahendis quae mihi occurrent: necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obuenerit adprehendam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme