Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 1

1.10 “pater est?” VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater, aliena limina; ostendam omnibus et me qui alimenta dedi et te qui negasti. Romani Hisponis. Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. fateor, uitium est. hoc quoque in me prior emendare uoluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat aiebat: “non oportebat fieri;” tu dicebas oportere; tibi credidi. “Non dedit,” inquit, “mihi alimenta.” defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est nihil amplius quam monstrat: “i ad fratrem, i ad filium.” Iam quidam nobis eandem fortunam precantur. crede mihi, sacra populi lingua est. ALBVCI SILI. Tollite uestras diuitias quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet; redite in gratiam:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme