Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 1

1.5 Fortunae lex est praestare quae exegeris. Miserere: mutabilis est casus; dederunt uictis terga uictores et quos prouexerat fortuna destituit. Quid referam Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem, septimo Romae imperantem? ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, uide quis alimenta rogetur et quis roget. IVNI Othonis patris. Time mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam filium perdidit. ARELLI FVSCI patris.
1.6 Ecquid aperis mi , penates tuos? non sum hospes grauis, unum senem adduco. hoc tibi uitio, pater, placui. Venit ignotus senex; uolo transire tacentem; per patrem rogat. ergo aliquis peribit fame qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam quod me tam, periculose abdicant? quod toties isti fortunam mutant, quoties ego patrem? Redite in gratiam: inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia: aut si tam pertinacia placent odia, mihi parcite. iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus, positus inter duo pericula, quid faciam? qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme