Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 1

1.3 Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam conuenit. O felix spectaculum, si uos in gratiam possum reducere, faciamque, hoc uultus quoque uestri hortantur. surgite patres, adeste iudices: alter mihi ex parentibus seruatus, alter seruandus est. porrigite mutuas in gratiam manus; me foederi medium pignus addite: inter contendentes uos medius elidor. Ergo fame morientem uidebo per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est. quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? quid porro? tam longe exempla repetam, quom adsit qui illum uidit? Quid non timendum felicibus putas?
1.4 quid desperandum infelicibus? IVNII GALLIONIS. Ego indicabo, cur me abdices: tu indica, cur adoptaueris. Quaedam accidunt noua. Equidem noua illud non miror, quod misericordia obicitur: illud miror, quod hic obicit; sic enim me gessi, ut hoc crimine duos patres obligarem. uterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque prohibet. nec secum nec cum fortuna bene conuenit. Conponite aliquando bonos quidem, sed contumaces uiros. uter discordiae causam praebuerit nolite a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est. transiit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non mutassem patrem, si naturam mutare potuissem. P. Asprenatis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme