Book 9
4.129
totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur. historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. namque omnia eius membra connexa sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac atque illac added by Spalding. fluit, ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum firmant, continent et continentur.
4.130
demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque numeros; iudiciale et contionale, ut materia varium est, sic etiam ipsa collocatione verborum. ubi iam nobis pars ex duabus, quas modo fecimus, secunda tractanda est. nam quis dubitat alia lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius, alia ornatius, alia gracilius esse dicenda;
4.131
gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire? ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant; his contraria magis gaudere gaudere, Spalding : laudere, AG. brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile.
4.132
itaque componemus prooemium varie atque ut sensus eius postulabit. neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, si , Caesar, ex omnibus mortalibus, qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.