Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

4.125 medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et plura. modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur. praestare debet ut sensum concludat; sit aperta, ut intelligi possit, non immodica, ut memoria contineri. membrum longius iusto tardum; brevius instabile est.
4.126 ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter dicendum,membratim caesimque dicemus, nam hoc ut oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.
4.127 membratim plerumque narrabimus, aut ipsas periodos maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non docendi gratia, sed ornandi narrantur, ut ut Verrem Proserpinae raptus. haec enim lenis et fluens contextus decet.
4.128 periodos apta prooemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine, commendatione, miseratione res eget, item communibus locis et ut omni amplificatione; sed poscitur poscitur, Regius : poscit, A. : possit, G. tum austera, si accuses, tum fusa, si laudes. multum et ut epilogis pollet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme