Book 9
4.117
quaedam vero tradi arte non possunt. mutandus est casus, si durius is, quo coeperamus, feratur. num , ut quem transeamus ex quo, praecipi potest? figura laboranti compositioni variata saepe succurrit. quae ? cum orationis, tum etiam sententiae? num praescriptum eius rei ullum est? occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est.
4.118
iam est iam, Halm : etiam, MSS. vero spatia ipsa, quae ut hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi aurium habere iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sunt? cur ut circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur?
4.119
neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse. cur hosce potius quam hos? neque enim erat asperum. rationem fortasse non reddam, sentiam tamen seutiam tanien, Halm: sontentiai, A (?) G: sent am, later MSS. esse melius. cur non satis sit, sermonem vulgi fuisse, (compositio enim patiebatur) ignorabo; sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse.
4.120
ad sensum igitur referenda sunt. et si qui non Et si qui non, Halm : necquis, AG. satis forte, quid seuerum, quid iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte; sed naturae ipsi ars inerit. illud prorsus oratoris,