Book 9
4.105
cludit amphibrachys: Q. Ligarium ut Africa fuisse, si non eum malumus esse bacchium. non optimus est trochaeus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est; alioqui quomodo claudet, qui placet plerisque, dichoreus? illa observatione ex trochaeo fit anapaestus.
4.106
idem trochaeus praecedente longa fit paean, quale est Si potero et dixit hoc Cicero, obstat inuidia. sed hum initiis dederunt. cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean est. sed omnes hi, qui ut breves excidunt, minus erunt stabiles, nec alibi fere satis apti, quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur. creticus et initiis optimus:
4.107
quod precatus a diis immortalibus sum, et clausulis: in conspectu populi Romani vomere postridie. apparet vero, quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille, qui videtur fini aptior, paean. sed et se ipse sequitur: servare quam plurimos. sic melius quam choreo praecedente, quis non turpe duceret? si ultima brevis pro longa sit; sed fingamus sic, non turpe duceres.
4.108
sed hic est illud inane, quod dixi: paulum enim morae damus inter ultimum ac proximum verbum et turpe illud intervallo quodam producimus; alioqui sit exultantissimum et trimetri finis: quis non turpe duceret? sicut illud ore excipere liceret, si iungas, lascivi carminis est; sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis.