Book 9
4.97
est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis ut clausulis et severus. spondeus quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper se non eodem modo se, Halm neodem per se, AG. habet. optime praecedet eum creticus, ut ut hoc, de qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa. non nihil causa non nihil, Halm : causam nihil, AG. est, quod supra dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte criminis casa; molle archipiratae , mollius, si tribrachys praecedat, facilitates, temeritates.
4.98
est enim quoddam ipsa divisione verborum latens tempus, ut ut pentametri medio spondeo, qui nisi alterius verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. potest , etiamsi minus bene, praeponi anapaestos: muliere non solum nobili, verum etiam nota. cum anapaestus et creticus,
4.99
iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur: iisdem ut Bracketed by Regius. armis fui. cum spondeus, et bacchius, sic enim fiet ultimus dochmius:
4.100
in armis fui. ex iis quae supra probavi apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocunque pede ante se brevem: illud scimus ubicunque sunt, esse pro nobis.