Book 9
4.94
atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes erit; verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. quo moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud tempus, quod brevis ex loco loco, Spalding : longo, AG. accipit, huic quoque accederet. nec solum refert, quis pes claudat, sed claudentem quis pes claudat sed claudentem quis, Halm : quis claudatem quis, G: quis claudat et quis, A. quis antecedat. retrorsum autem neque plus tribus,
4.95
iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim absit enim, Christ : sit tam, AG. poetica observatio), neque minus duobus; alioqui pes erit, non numerus. potest tamen vel unus esse dichoreus, si unus est, qui constat e duobus choreis.
4.96
itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio, quem aptum initiis putant, vel contra, qui est e tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant; de quibus fere duobus scriptores huius artis loquantur. alii omnes, ut ut, Halm : ut, MSS. quocunque sit loco longa, longa, added by Halm. temporum quod ad rationem pertinet,paeanas appellant.