Book 9
4.78
nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte πενθημιμερές a Graecis dicitur, et haec omnia ut tribus versibus; versibus, Daniel : verbis, MSS. et Thucydidi ὑπὲρ ἥμισυ κᾶρες ἐφάνησαν ex mollissimo rhythmorum genere excidit.
4.79
sed quia omnem compositionem compositionem, added by Spalding. oratoriam constare pedibus pedibus, added by ed. camp . dixi, aliqua de his quoque; quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo quemque appellemus. equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum prior ut quattuor, secundus ut quinque excurrit, utatur.
4.80
nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes; neque immerito; quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus.
4.81
ex iis vero, qui ternas syllabas habent, dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro actum appellari constat anapaeston. media inter longas brevis faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus; longa inter breves, amphibrachyn huic contrarium.