Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

4.74 etsi vereor, iudices, et animadverti , iudices. sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit: facturusne operae pretium sim (nam ita edidit, estque melius, quam quo modo emendatur),
4.75 nec clausulae clausulis, ut Cicero, quo me vertam, nescio, qui trimetri finis est. trimetrum et senarium senarium, added by Christ. promiscue dicere licet, sex enim pedes, tres percussiones habet. peius cludit finis hexametri, ut Brutus ut epistolis: neque illi malunt habere tutores aut defensores, quoniam causam quoniam causam sciunt, Halm : quam consciunt, G: quamquam sciunt, A: quam constituunt, codd. monac . Argeator. sciunt placuisse Catoni.
4.76 illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut ut principio statim orationis ut Lucium Pisonem: pro di immortales, qui hic nunc illuxit dies?
4.77 non minore autem cura vitandum est quidquid est ἔνρυθμον, quale apud Sallustium, falso queritur de natura sua. quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. atqui Plato, diligentissimus compositionis, ut Timaeo prima statim parte vitare ista non potuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme