Book 9
4.69
hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.
4.70
quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat ut fine, continuatione emendatur. emendatur, Meister : mnendat, AG. non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem durum, si desinas; sed cum sit sit, Halm : est, MSS. continuatum iis quae sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sunt, nova postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus.
4.71
ut adeas, tantum dabis male cluderet, nam et interim versus pars ultima est; excipit ut cibum vestitumque introferre liceat, tantum; praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo nemo recusabat.
4.72
versum ut oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam ut parte deforme, utique si pars posterior ut clausula deprehendatur aut rursus prior ut ingressu. namque idem contra saepe etiam decet, quia et claudit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senarii atque octonarii.
4.73
in Africa fuisse initium senarii est, primum pro Q. Ligario caput claudit; esse uideatur, iam nimis frequens, octonarium inchoat; talia sunt Demosthenis, πᾶσι καὶ πάσαις et πᾶσιν ὑμῖν, et totum paene principium. et ultima versuum initio conveniunt orationis: