Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

4.55 invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: neque enim Demosthenis fulmina tantopere vibratura dicit, nisi numeris contorta ferrentur. in quo si hoc sentit rhythmis contorta, dissentio. nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam ut contextu varietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione, ad finem usque decurrunt; oratio non descendet ad crepitum digitorum et pedum.
4.56 quod et pedum. quod , Christ : et quae, AG. Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit; sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur ἀπάλαιστοι.
4.57 verum ea quae efficitur e pedibus apta apta, Spalding :aqua, AG. conclusio nomen aliquod desiderat. quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? ego certe, ne ut calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero de compositionis. . numero, Halm : pro composito numero, MSS. (nunerum, A. ). et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme