Book 9
4.44
membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quanquam et ut his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quae quibus anteponas. nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit something has obviously been lost. Halm suggests recte se habet, cum maius sit quod tribunal implevit, see transl. et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistent magis insurgebat, si verteretur; nam plus est saxa quam bestias commoveri, vicit tamen compositionis decor. sed transeamus ad numeros.
4.45
omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros ῥυθμούς accipi volo) aut μέτροις, id est dimensione quadam. quod , etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam.
4.46
nam primum primum, Christ : plurimum, AG. numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. ῥυθμὸς est aut par ut dactylicus,