Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

4.40 atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. neque enim eximitur, sed obscuratur et tantum ut hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant.
4.41 videndum etiam, ne syllabae verbi prioris ultimae et primae sequentis sint eaedem; quod syllabae quod, Halm : syllaba verba prioris ultima et prima sequentes idē (id, ÷ G ), nec quod, AG. ne quis praecipi miretur, Ciceroni ut epistolis excidit, res mihi invisae invisae added by Regius. visae sunt, Brute, et ut carmine, O fortunatam natam me Consule Romam. Etiam monosyllaba,
4.42 si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum; adfert enim quandam dicendi tarditatem. ilia quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et similiter desinentia et eodem mode declinata multa iunguntur.
4.43 ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme