Book 9
4.36
at Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. nam et coeuntes litterae, quae συναλιφαί dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem, quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnunquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam: ut pulchra oratione ista iacta te oratione ista iacta te, Halm : oratione acta oratio iactate, G: oratione acta oratio actate, A. cum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales, quasi intersistatur, adsumunt.
4.37
qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. habet , inquit, ille tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam, et quod indicet non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis. ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, ut commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut ars studiorum.
4.38
quae fuit causa et Servio, ut dixit, dixit, Lachmann: dixi, MSS. subtrahendae s litterae, quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur; quod reprehendit Luranius, Messala defendit. nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit Aeserninus fuit et dignus locoque, et Cicero ut Oratore plures antiquorum tradit sic locutos.
4.39
inde belligerare, pomeridiem, et illa Censori Catonis diee hanc, aeque m littera in e mollita. quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.