Book 9
4.33
atque , ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus; quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt. praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur.
4.34
E planior littera est, i angustior est, ideoque obscurius ut his vitium. minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem. minima est ut duabus brevibus offensio. atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leniores aut leniores added by Christ. erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur.
4.35
non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio negligentia ut hoc an sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic metus impetum dicendi et a potioribus avertat. quare ut negligentiae passim passim, Christ : pars, MSS. hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito ut hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum.