Book 9
1.25
quare dabunt mihi aliquam in irascente, deprecante, miserante figuram, scio; sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam: ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent clarissima et ad movendum auditorem valerent plurimum; quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteras subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.
1.26
in tertio de Oratore ita scriptum est: in perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
1.27
nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanation rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio, quae et in exponenda re plurimum valet et ad illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur;