Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

4.9 quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. ideoque eruditissimo cuique persuasum est, valere eam plurimum non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum,
4.10 primum quia nihil intrare potest ut adfectus, quod ut aure velut quodam vestibulo statim offendit; deinde quod natura ducimur ad modos. neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, ut alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.
4.11 in certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est; nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen.
4.12 Pythagoreis certe moris fuit, et cum evigilassent, animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent, ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent.
4.13 quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis, ut oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel ut textu iungantur vel ut fine claudantur; nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme