Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

3.94 προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens; neque competitorem vereor, quod sum Antonius; neque consulem spero, quod est Cicero;
3.95 aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompeii, praestat enim nemini imperare quam alicui servire; sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est.
3.96 sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium, sire inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium—et totus locus; seu plures calor ille vias,—Seu durat magis. Relationem quid accipi velit, non liquet mihi.
3.97 nam si ἀνάκλασιν aut ἐπάνοδον dicit, de omnibus locuti sumus. sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in Oratore repetit. sola est in eo libro posita pariter inter figuras uerborum exclamatio, quam sententiae potius puto (adfectus enim est), de de, Halm : et, MSS. ceteris omnibus consentio.
3.98 adiicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi; Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem. quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia schemata omnino non sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme