Book 9
3.90
ut fateor autem verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam, ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. nam in primis M. Tullius multas in tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse; quarum pars est, quae sententiarum potius quam uerborum sit: ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότης ), sumpta ex adverso probatio.
3.91
quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio; nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λέξεως putant. verborum autem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos tropos, added by Burmann. posita.
3.92
sed mutatio, si si, Halm : etsi, MSS. ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum; quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in ἀντίθετον cadet; si vero haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, satis de ea dictum est.
3.93
quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat? nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est.