Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

3.74 magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere. Gorgias in hoc immodicus, copiosus aetate utique prima Isocrates fuit. delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et rem alioqui leuem sententiarum pondere implevit. nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres incidit sensus, innatam gratiam innatam, 2nd hand of A.: inata, AG.: gratiam added by Meister. videtur habere non arcessitam.
3.75 similium fere quadruplex ratio est. nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut puppesque tuae pubesque tuorum; et sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et non enim tam spes laudanda quam res est, aut certe par et extremis syllabis consonans: non verbis, sed armis.
3.76 sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: quantum possis, in eo semper experire, it prosis. hoc est πάρισον, ut plerisque placuit. Theo Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme