Book 9
3.67
et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: quando homo hostis, homo. quibus exemplis sum in aliud usus, sed in uno ἔμφασις est ἔμφασις estet, E. Wöffin: CPACIC est, A: fassis, falsis, fallis, other MSS. geminatio. παρονομασίᾳ contrarium est, quod eodem verbo quasi falsum arguitur: Quae lex privatis hominibus esse lex non uidebatur.
3.68
cui confinis est ἀντανάκλασις eiusdem verbi contraria significatio. cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam expectaret, et ille dixisset, se vero non exspectare: Immo, inquit, rogo exspectes. non ex eodem sed ex vicino diversum vicino diversum, sch ütz: diverso vicinum, MSS. accipitur, cum supplicio adficiendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris.
3.69
aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae; quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono:
3.70
amari iucundum est, si curetur, ne quid insist amari. avium dulcedo ad avium ducit; et apud Ovidium ludentem: cur ego non dicam, Furia, te furiam? Cornificius hanc traductionem vocat,