Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

3.55 est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quae dicta sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit. eius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: non enim dixi quidem sed non Omitted by MSS. scripsi, nec scripsi quidem Omitted by MSS. sed non obii legationem, nec Omitted by MSS. obii quidem legationem Omitted by MSS. sed non persuasi Thebanis.
3.56 sint tamen tradita et Latina: Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit. et Calvi: non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum iudicia perierunt. iudicia perierunt, aquila Romanus: est, MSS.
3.57 invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus, ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus , qui nostrum porro propagat genus.
3.58 at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut Caelius in Antonium, stupere gaudio Graecus: simul enim auditur coepit. Cicero ad Brutum: sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme