Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

3.47 non video. nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλεονασμός videri potest. nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur: perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.
3.48 congeruntur et diversa: mulier , tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia. sed apud Ovidium: sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis. Inveni, qui et hoc πλοκήν after πλοκήν followed by late MSS. continues: usque deducit et apud nostrum etiam tragicum. Iove propagatus est ut perhibent Tantalus ( see sect. 57) per me et investigata, etc. vocaret:
3.49 cui non adsentior, cum sit unius figurae, mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum διαλλαγὴν vocant. quaero ab inimicis, sintne haec investigate, comperta, before patefacta MSS. give idē or id est, which, if pate. facta be correct, must be deleted. alternately Halm deletes id est patefacta as a gloss, also expunging deleta. patefacta, sublata, deleta, exstincta per me. investigata , comperta, patefacta aliud ostendunt; sublata, deleta, extincta sunt inter se similia, sed non etiam prioribus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme