Book 9
3.31
quanquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et fines iidem sunt, quis et quis, Appius et Appius . quale est: qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses. qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. qui sunt, qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. qui sunt, qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses.
3.32
etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius esse loci potius dixi: vigilas tu de node, ut tuis consultatoribus respondeas; ille, ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat. te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat. tu actionem instituis; ille aciem instruit. tu caves, ne consultores tui, ille, ne urbes aut castra capiantur.
3.33
sed hac gratia non fuit contentus orator, vertit in contrarium eandem figuram: ille tenet et scit, ut hostium copiae, tu, ut aquae pluviae arceantur. ille exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis.
3.34
possunt media quoque respondere vel primis, ut te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda; vel ultimis ut haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda. nec quisquam dubitabit. idem fieri posse iteratis utrinque mediis. respondent primis et ultima: multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis multi.