Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

3.18 ex eadem parte figurarum priore dicto priore dicto is meaningless and the sense of ex eadem parte is obscure (?= Graecisms ). et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est: nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi; potest enim deesse alterum nam. et apud Horatium illud, Fabriciumque , hunc et intonsis incomptis, MSS. of Horace. Curium capillis. sed detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram; accede ad ignem, iam calesces plus satis. plus enim quam satis est.
3.19 nam de altera quae detractione pluribus dicendum quae bracketed by Halm: dicendum, Regius : adiiciendum, MSS. est. utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus: si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
3.20 sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus: sed nos immensum spatiis confecimus aequor; et de pluribus singulariter, haud secus ac patriis acer Romanus in armis. Specie diversa sed genere eadem et haec sunt,
3.21 neve tibi ad solem vergant vineta cadentem.— ne mihi tum molles sub divo carpere somnos, neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit. sed de nobis loquimur tanquam de aliis: dicit Seruius, negat Tullius.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme