Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

3.9 * satura est sed nostrum istud vivere triste aspexi , cum infinito verbo sit usus pro appellatione; nostram enim vitam vult intelligi. utimur et verbo pro participio, magnum dat ferre talentum, tanquam ferendum, et participio pro verbo, volo datum.
3.10 interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut in hoc virus est vitium fugere: aut enim partes orationis mutat ex illo virtus est fuga vitiorum, aut casus ex illo virtutis est vilium fugere; multo tamen hoc utroque excitatius. iunguntur interim schemata: Sthenelus sciens pugnae; est enim scitus Sthenelus scitus Sthenelus, vulgo: sciusticus, B: scius cus, A: sciens scitus, cod. monac .: suus scenalus, cod. arqentor . pugnandi.
3.11 transferuntur et tempora: Timarchides negat esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito positum est) et status: hoc Ithacus velit; et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.
3.12 haec quoque est, quam ἑτεροίωσιν vocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium neque ea res falsum me habuit et duci probare. ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. unde eo usque processum est, ut non paeniturum pro non acturo paenitentiam et visuros ad videndum missos idem auctor dixerit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme