Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

2.107 invenio , qui aggregent his διασκευάς, ἀπαγορεύσις, παραδιηγήσεις. sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.
3.1 verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur. itaque , si antiquum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant.
3.2 verum schemata λέξεως duorum sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est. quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere. prius fit iisdem generibus quibus vitia. esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret.
3.3 verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. ideoque , cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur. una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme