Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

2.83 at credibile est, hoc eum velle. fortasse ; dissimulet ergo, ut efficiat. sed nobis (declamatoribus dico) quid proderit hoc intellexisse, nisi dixerimus? ergo , si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? quid ? si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat?
2.84 quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, patrocinium hoc voluit, qui controversiam finxit. fortasse enim noluit; sed esto, voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? at ego in causis agendis frequenter non puto intuendum, quid litigator velit.
2.85 est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. filius , qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contra dicit pater. non enim, inquiunt, mori vult, sed invidiam filio facere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme