Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

2.79 itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si si, Regius : is, MSS. pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis. nam quid impurius, quam retinuisse talem?
2.80 quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est? at si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur.
2.81 et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus. nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo declamatur, positum est etiam, quomodo agatur. dicendum ergo de iis quoque, in quibus non asperas figuras, sed palam contrarias causae plerique fecerunt: tyrannidis adfectatae damnatis torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius optet, quod volet. patrem quidam damnavit, quidam damnavit, B: qui accusavit, A. optat, ne is torqueatur; paler ei contra dicit.
2.82 nemo se tenuit agens pro patre, quin figuras in filium faceret, tanquam illum conscium in tormentis nominaturus. quo quid stultius? nam cum hoc iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme