Book 9
2.67
ex his, quod est primum, frequens in scholis est. nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat. sed schematum condicio non eadem est. quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur. quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet.
2.68
vera negotia nunquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem; sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit.
2.69
ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est. ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intelligatur sive non intelligatur. sed licet modum adhibere; in primis, ne sint manifestae. non erunt autem, si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru, duxi uxorem, quae patri placuit;
2.70
aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit? tu , pater, nescis?