Book 9
2.64
est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae? quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet, sed ferarum. aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur; O, dixit, felicem coniuge matrem Huic vel confinis vel eadem est,
2.65
qua nunc utimur plurimum. iam enim ad id genus, quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo, veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in Εἰρωνείᾳ, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. quod , ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur.
2.66
eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio si relatio, A (si r by 2nd hand ): si elatio, B. sit recta, delectat.