Book 9
2.61
unde etiam venusti transitus fiunt; non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluxerat. quam mullis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse? et cum aliqua velut ignoramus: sed earum rerum artifice, quem? quemnam? recte admones, Polyclitum esse dicebant.
2.62
quod quidem non in hoc tantum valet. quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit, ut minore invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret.
2.63
faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris, et iterare iterare, Halm : sperare, B: separare A (m.2). quaedam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus. gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat, in quod se velut novum intendant.