Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

2.57 est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud nimis urgeo, commoveri videtur adolescens; et quid plura? ne multa, Cicero . ipsum adolescentem dicere audistis. imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία vel, ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed versatur et in factis et in dictis. in factis, quod est ὑποτυπώσει vicinum; in dictis, quale est apud Terentium: at ego nesciebam, quorsum tu ires. parvula hinc est abrepta, eduxit mater pro sua, soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.
2.59 sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius asseverat quam eludit: dicebam habere eos actorem Q. Caecilium. sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.
2.60 Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio sed quid ego ita gravem personam introduxi? et quibus utimur vulgo: imprudens incidi. vel cui quaerere nos, quid dicamus, fingimus: Quid reliquum est? et Num quid omisi et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: unum etiam mihi relicum huiusmodi modi est; et aliud ex alio succurrit mihi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme