Book 9
2.51
O amorem mirum! O benivolentiam singularem! non procul absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati: metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio de invidia: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse corruptum.
2.52
haec evidentior figura est, cum alicui rei assentimur, quae est futura pro nobis; verum id accidere sine adversarii vitio non potest. quaedam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apollonii Drepanitani: gaudeo etiam, si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. interim augemus crimina,
2.53
quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret. interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat. Ἀποσιώπησις,