Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

2.47 quaedam vero genera huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima, quae dicitur a negando, quam nonnulli ἀντίφρασιν vocant: non agam tecum iure summo, non dicam, quod forsitan obtinerem; debeam forsitan obtinere, MSS. of Cicero. et quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? et Mitto illam primam libidinis iniuriam, et Ne illa quidem testimonia recito, quae dicta sunt de HS sescentis milibus, et possum dicere.
2.48 quibus generibus per totas interim quaestiones decurrimus: ut Cicero, hoc ego si sic agerem, tanquam mihi modi esset diluendum, haec pluribus dicerem. Εἰρωνεία est, et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus: I, sequere Italiam venti; et cum ea,
2.49 quae nolumus videri in adversariis esse, concedimus eis. id acrius fit, cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt: meque timoris argue tu, Drance, quando tot caedis acervos Teucrorum tua dextra dedit. Quod idem contra valet, cum aut ea, quae a nobis absunt, aut etiam quae in aduersarios recidunt, quasi fatemur: me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter. Nec in personis tantum,
2.50 sed et in rebus versatur haec contraria dicendi quam quae intelligi velis ratio, ut totum pro Quinto Ligario prooemium et illae elevationes: videlicet , O dii boni! — scilicet is superis labor est. —et ille pro Oppio locus:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme