Book 9
2.16
fit et comparatione: uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet? et aliis modis tum brevius, tum latius, tum de una re, tum de pluribus. mire vero in causis valet praesumptio, quae πρόλημψις dicitur, cum id quod obiici potest occupamus. id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prooemio convenit.
2.17
sed , quanquam generis unius, diversas species habet. est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit; quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit; quaedam praedictio, ut dicam enim non augendi criminis gratia; quaedam emendatio, ut rogo , ignoscatis mihi, si longius sum evectus; frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis, vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus, dici solet.
2.18
verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel praesumptione: quanquam illa non poena, sed prohibitio sceleris fuit; aut reprehensione: cives , inquam, si hoc eos nomine appellari fas est. adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio,
2.19
cum simulamus quaerere nos, unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit? cuiusmodi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: equidem , quod ad me attinet, quo me vertam nescio. negem fuisse infamiam iudicii corrupti? et cetera.