Book 9
2.6
quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? nam utroque utimur indifferenter, quanquam quanquam, Spalding : quam cum, A: cum, B. alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi. at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema. incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.
2.7
simplex est sic rogare, sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris? Figuratum autem, quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, sed instandi, quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? et, quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? et, patere tua consilia non sentis? et totus denique hic locus.
2.8
quanto enim magis ardet quam si diceretur, diu abuteris patientia nostra, et patent tua consilia. interrogamus etiam quod negari non possit, dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula? aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus, quo modo?
2.9
qui fieri potest? aut invidiae gratia, ut Medea apud Senecam, quas peti terras iubes? aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium, heu quae me tellus, inquit, quae me aequora possunt accipere ? aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius, audisne ? furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprehendimus.
2.10
totum hoc plenum est varietatis; nam et indignationi convenit: et quisquam numen Iunonis adoret? et admirationi: quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames?