Book 9
4.143
nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare; et id cum manifestae adfectationis est (cuius rei maxime cavenda suspicio est), tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat; quoque est dulcius, magis perdit amittit que amittit que, Regius : atque, MSS. et fidem et adfectus motusque omnes, qui est ut hac cura deprehensus. nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex, cui putat hoc vacare.
4.144
ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt; et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. sed neque longioribus, quam oportet, hyperbatis compositioni serviamus ne, quae eius rei gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur; et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.
4.145
neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod ut evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus cum minus. . G. Meyer: quouminus, G: quamvis, quamvis minus, later MSS. ut verbis habeant severitatis severitatis, Spalding : veitatis, G: varietatis, Regius . et gratiae;
4.146
nec vitium duxerim, si Cicero a Demosthene paulum ut hac parte descivit. Sed quae sit differentia nostri Graecique sermonis, explicabit summus liber. compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta, iucunda, varia.