Book 9
4.139
atqui corporis quoque motui sunt motti sunt Spalding : riotus, G. sua quaedam tempora et ad signandos signandos, Ham: signos, G. pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. quid ? non vox et gestus accommodatur naturae ipsarum, de quibus dicimus, rerum? quo minus id mirere ut pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. itaque tragoediae,
4.140
ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis quibus quihus, added by Spalding. maxime continetur: en impero Argis, sceptra mi liquit Pelops. At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochaeis, qui trochaei trochaeis . . trochaei, Spalding : choreis. . trochaei, MSS. ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit;
4.141
sed quantum accipit celeritatis, tantum gravitatis amittit: quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem Aspera vero et maledica, ut dixi, etiam ut carmine iambis grassantur: quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo? In universum autem,
4.142
si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos et cotidie magis lascivissimis syntonorum modis saltat. ac ne tam bona quidem ulla erit, ut debeat esse continua et ut eosdem semper pedes ire.