Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

4.133 non quia negem hoc bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi ut omnibus principiis recusem. nam iudicis animus varie praeparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. haec ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. an similibus Cicero usus est numeris ut exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario?
4.134 narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit; sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est. ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis.
4.135 argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen non tamen, ed. ven : nondum, MSS. ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent. hahent, Halm : habentia, G.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme