Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 9

1.36 haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent. eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem:
1.37 et reliqua, ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina, magnum adferunt ornatum orationi. sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
1.38 eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter leviter Gesner , Ernesti: breviter, MSS. commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem coniicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt;
1.39 aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme