Book 8
pr.26
sed ille est durus atque ineruditus; nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus; quae ut propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est.
pr.27
atqui plerosque videas haerentes circa singula et dum inveniunt et dum inventa ponderant ac dimetiuntur. quod si idcirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda tamen haec infelicitas erat, quae et cursum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora et diffidentia.
pr.28
miser enim et, ut sic dicam, pauper orator est qui nullum verbum aequo animo perdere potest. sed ne perdet quidem, qui rationem loquendi primum cognoverit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic adhibuerit artem collocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos.
pr.29
namque ei qui id fecerit simul ei qui fecerit, simul, Halm : hii quid fecerit sic, G: : illi qui id fecerit sic, A. (illi qui id, 2nd hand ). res cum suis nominibus occurrent. sed opus est studio praecedente et acquisita facultate et quasi reposita. namque ista quaerendi, iudicandi, comparandi anxietas, dum discimus, adhibenda est, non dum dicimus. alioqui sicut, qui patrimonium non pararunt, sub diem quaerunt, ita in oratione, qui non satis laboravit.