Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

6.51 ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni frequentissime servit. nam illa id agendis causis iam detrita, pedem conferre et iugulum petere et sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen. est enim grata id eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant. ideoque iam id his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione consumpsimus.
6.52 est id exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. nam ut Dionysium Corinthi esse, quo Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt. sed allegoria, quae est obscurior, aenigma dicitur; vitium meo quidem iudicio, si quidem dicere dilucide virtus; quo tamen et poetae utuntur: dic , quibus id ferris, et eris mihi magnus Apollo, tres pateat caeli spatium non amplius ulnas? et oratores nonnunquam,
6.53 ut Caelius quadrantariam Clytaemnestram, et in triclinio Coam, in cubiculo Nolam. namque et nunc quidem solvuntur et tum erant notiora, cum dicerentur; aenigmata sunt tamen, nam et cetera nam et cetera, Christ : non et cetera, AG. si quis interpretetur, intelligas. | eo vero genere,
6.54 quo contraria ostenduntur, ironia est; illusionem vocant. quae aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei natura; nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme