Book 8
6.43
duo vero quocunque vero, Spalding : queque verba, MSS. uni apposita ne uersum quidem decuerint. sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat. nec est semper, nec, Spalding : necesse, MSS. sed id quod est sed id quod est, cod. Paris 7530: sed cum id est AG. appositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasiam. nam si dicas, ille qui Numantiam et Carthaginem evertit, antonomasia est; si adieceris Scipio , appositum. non potest ergo esse seiunctum. seiunctum, Christ : iunctum, MSS.
6.44
allegoria , quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium. prius fit genus plerumque continuatis translationibus, ut O navis, referent id mare te novi fluctus ; o quid agis? fortiter occupa portum , totusque ille Horatii locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.
6.45
tale Lucretii avia Pieridum peragro loca, et Vergilii sed nos immensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia solvere colla.
6.46
sine translatione vero id Bucolicis certe equidem audieram, qua se subducere colles incipient mollique iugum demittere clivo usque ad aquam et ueteris iam fracta cacumina fagi, omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.